6204. Praeterea sciendum quod malum quod intrat in cogitationem, nihil noceat homini, quia a spiritibus ex inferno continue infunditur malum et repellitur continue ab angelis; at cum malum intrat in voluntatem, tunc nocet, nam tunc quoque abit in actum quoties externa vincula non (x)detinent; malum in voluntatem intrat per detentionem in cogitatione, per consensum, imprimis per actum et inde jucundum.