Arcana Coelestia (Potts) n. 6200

Previous Number Next Number See English 

6200. Quia continue nunc per novem annos in consortio cum spiritibus et angelis fui, sedulo observavi quomodo cum influxu se habet. Cum cogitavi, apparuerunt ideae materiales cogitationis, quasi in medio cujusdam undae, et observatum quod unda illa non aliud esset quam talia quae adjuncta sunt rei illi in memoria, et quod sic cogitatio plena spiritibus appareat, sed quod ad sensum hominis tunc non aliud veniat quam quod in medio est et sicut materiale apparuit; assimilavi undam illam circumcirca alis spiritualibus per quas, res quae cogitatur, elevatur e memoria; inde est homini apperceptio rei. Quod in undante illa materia circumcirca fuerint innumera rei convenientia, constare mihi potuit ex eo quod spiritus qui in subtiliore sphaera, inde sciverint omnia illa quae ego de illa re usquam noveram, et sic quod plene hauriant et induant omnia quae hominis sunt; ac genii qui solum ad cupiditates et affectiones attendunt, illa quae amorum sunt. [2]Sit exemplum illustrationi: cum de homine mihi noto cogitavi, tunc illius idea qualis apparet cum coram homine ille nominatur, sistebatur in medio, sed circumcirca, sicut undans volatile, omnia quae de illo sciveram et cogitaveram a pueritia; inde ille totus qualis in mea cogitatione et affectione fuit, apud spiritus momento apparuit; etiam cum de aliqua urbe cogitavi, tunc ex undante illa sphaera circumcirca spiritus sciebant momento omnia quae vidi et de ea novi; ita quoque se habuit cum rebus scientiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church