Arcana Coelestia (Potts) n. 6197

Previous Number Next Number See English 

6197. Quoties aliquid in cogitationem et in desideria voluntatis inciderat quod non scivi unde illud, toties cum id volui scire, mihi ostensum est unde, nempe a quibus societatibus, et quandoque per quos spiritus qui subjecta; et quoque tunc locuti sunt mecum et fassi quod id cogitaverint et quoque quod sciverint quod illud influeret apud me, et mihi appareret sicut in me. Dolosi qui supra caput directe apparent, influxerunt apud me quandoque tam subtiliter ut nescirem unde esset, et quoque ut vix aliter perciperem quam quod illud quod influebat, esset in me et a me, ut familiare est aliis; sed quia pro certo sciebam quod aliunde, data est mihi perceptio a Domino tam exquisita ut apperciperem singulos eorum influxus, tum ubinam essent et quinam essent; cum hoc animadverterent, indignati sunt valde, imprimis quod reflecterem super id quod ab illis; reflexio illa influebat per angelos. [2]Dolosi illi imprimis insinuabant talia quae erant contra Dominum, et tunc quoque reflectere dabatur super id quod nullus in inferno agnoscat Dominum, sed quod contra {1}Illum contumeliosi sint quantum eis licet, at quod non illibenter audiant nominari Patrem creatorem universi; inde, ut ex indicio perquam manifesto, patere potest quod Dominus sit Qui regit universum caelum sicut Ipse docet apud Matthaeum, Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra, xxviii 18; et quod Domino oppositi sint, quia oppositi sunt caelo ubi Dominus est Omne in omnibus. @1 I i full stop; evident error$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church