6178. `Et dixit ei, Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis': quod significet desiderium, constat ex affectione in qua fuit Jacob cum haec locutus cum Josepho; haec affectio inest huic formulae, nam `si quaeso inveni gratiam in oculis tuis' est solum formula per quam affectio, ita desiderium voluntatis, exprimitur, ut quoque supra n. 6162.