6158. `Ad semen agri': quod significet ad nutritionem mentis, constat ex significatione `seminis' quod sit verum et bonum, ita fides et charitas, de qua supra n. 6154; et ex significatione `agri' quod sit in communi sensu Ecclesia, de qua n. 2971, 3766, et in particulari Ecclesia apud hominem, ita homo in quo Ecclesia, hoc est, qui recipit verum et bonum; is cum dicitur `ager', est mens ejus quae intelligitur, nam homo est homo non ex forma externa sed ex mente sua, hoc est, ex intellectu et voluntate quae constituunt mentem, tum ex vero fidei et bono charitatis quae constituunt mentem adhuc interiorem; haec, nempe mens, cum est in genuino sensu homo, nutritur et sustentatur a vero et bono; et quia verum et bonum per `semen' significantur, etiam per illud significatur nutritio; quod etiam patet ab illis quae mox sequuntur `ad cibum vestrum, et illis in domibus vestris, et ad cibum infantibus vestris'; inde nunc est quod `semen agri' sit nutritio mentis. @1 see p. 469, ftnote I$