Arcana Coelestia (Potts) n. 6135

Previous Number Next Number See English 

6135. `Non relictum coram domino, praeter quam corpus nostrum et humus nostra': quod significet quod receptacula boni et veri prorsus desolata sint, constat a significatione `corporis' quod sit receptaculum boni, de qua sequitur; et a significatione `humi' quod sit receptaculum veri; quod `humus' sit receptaculum veri, est quia recipit semina, et per semina quae inseruntur, significantur in specie illa quae sunt fidei ex charitate, ita quae sunt veri ex bono, n. 1025, 1447, 1610, 1940, 2848, 3038, 3310, 3373, inde est `humus' receptaculum veri; videantur etiam quae de humo prius n. 566, 1068, 3671 dicta et ostensa sunt; quod receptacula illa desolata sint, significatur per quod `non relictum coram Domino praeterquam'; `corpus' in genuino sensu significat bonum quod est amoris, et `humus' verum quod est fidei; [2] cum vera et bona veri, quae per `argentum' et `pecora' significantur, non magis conspicua sunt ob desolationem, tunc per `corpus' significatur modo receptaculum boni et per `humum' receptaculum veri. Quod `corpus' in genuino sensu significet bonum quod est amoris, est inde quia corpus seu totus homo qui per corpus intelligitur, est receptaculum vitae a Domino, ita receptaculum boni; nam bonum amoris facit ipsam vitam in homine; calor enim vitalis qui est amor, est ipse calor vitalis, et nisi is calor sit in homine, est homo mortuum quid; inde nunc est quod per `corpus' in sensu interno intelligatur bonum amoris; et licet apud hominem non est amor caelestis sed amor infernalis, usque est intimum vitae ejus ab amore caelesti, hic enim amor continue influit a Domino et facit apud illum calorem vitalem in suo principio, at in progressu pervertitur ab homine, inde amor infernalis a quo immundus calor. [3]Quod `corpus' in genuino sensu sit bonum amoris, manifeste constare potuit ab angelis, ab his cum praesentes sistuntur, exundat amor adeo ut credas illos non aliud esse quam amor, et hoc ex toto corpore eorum; etiam corpus apparet splendidum et lucidum ex luce quae inde, bonum enim amoris est instar flammae quae a se emittit lucem quae est verum fidei inde; cum itaque angeli in caelo tales sunt, quid non Ipse Dominus a Quo omne amoris apud angelos est, et Cujus Divinus Amor apparet ut Sol ex quo universum caelum suam lucem habet, et omnes qui ibi suum caelestem calorem, hoc est, amorem, ita vitam; Divinum Humanum Domini est quod ita apparet, et ex quo omnia illa; inde constare potest quid per corpus Domini intelligitur, quod nempe Divinus Amor, similiter ac per carnem Ipsius, de qua n. 3813; ipsum etiam corpus Domini cum glorificatum, hoc est, Divinum factum est, nec aliud est; quid aliud de Divino quod Infinitum, sentiendum est? [4]Ex his sciri potest quod per corpus in Sancta Cena nihil aliud intellectum sit quam Divinus Domini Amor erga universum genus humanum, de quo ita apud Evangelistas, Jesus accipiens panem, et benedicens, fregit et dedit discipulis, et dixit, Accipite, comedite, hoc est corpus Meum, Matth. xxvi 26, Marc. xiv (x)22, Luc. xxii 19;

`hoc est corpus Meum' dixit de pane quia per `panem' etiam significatur Divinus Amor, n. 276, 680, 2165, (x)2177, 3464, 3478, 3735, 4735, 5915; [5] Divinus Amor per corpus Domini etiam significatur apud Johannem, Dixit Jesus, Solvite templum (hoc), in tribus tamen diebus exsuscitabo illud . . . sed Ipse loquebatur de templo corporis Sui, ii 19, 21;

`templum corporis' est Divinum Verum ex Divino Bono; quod `templum' sit Dominus quoad Divinum Verum, videatur n. 3720: et quia corpus in supremo sensu est Divinum Bonum Divini Amoris Domini, inde omnes qui in caelo sunt, dicuntur esse in corpore Domini. [6] Quod corpus Domini sit Divinum Bonum, constat quoque ab his apud Danielem, Sustuli oculos meos, et vidi, ecce vir unus indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphazi, et corpus ejus sicut tarshish, et facies ejus sicut aspectus fulguris, et oculi ejus sicut faces ignis, et brachia ejus et pedes ejus sicut splendor aeris laevigati, et vox verborum ejus sicut vox multitudinis, x (5,) 6;

per `aurum Uphazi' quo cincti lumbi, per `aspectum fulguris' qui faciei, per `faces ignis' quae oculorum, et per `splendorem aeris' qui brachiorum et pedum, significantur bona amoris; quod `aurum' sit bonum amoris, videatur n. 113, 1551, 1552, 5658; quod etiam ignis, n. 934, 4906, 5215, et quia ignis, etiam `fulgur'; quod `aes' sit bonum amoris et charitatis in naturali, n. 425, 1551; per `tarshish', sicut apparuit reliquum corporis, nempe corpus medium inter caput et lumbos, significatur bonum charitatis et fidei, est enim tarshish lapis pretiosus fulgurans.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church