Arcana Coelestia (Potts) n. 6100

Previous Number Next Number See English 

6100. `Et egressus a coram Pharaone': quod significet separationem quoad tempus, constat a significatione `egredi' quod sit separari, hic separari quoad tempus a naturali ubi scientifica quae per `Pharaonem' repraesentantur. Cum hoc quod per `egredi' significetur separatio quoad tempus, ita se habet: actum est in praecedentibus de conjunctione boni spiritualis e naturali quod `Israel', tum verorum Ecclesiae in naturali quae sunt `filii ejus', cum caelesti interno quod `Joseph', sed nondum de conjunctione cum naturali, solum de insinuatione; at in nunc sequentibus agitur de conjunctione illa, a vers. 13 ad 27 hujus capitis, videantur contenta n. 6059, 6060; inde est quod per `egressus Jacob a coram Pharaone' significetur separatio quoad tempus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church