Arcana Coelestia (Potts) n. 6075

Previous Number Next Number See English 

6075. `Etiam nos, etiam patres nostri': quod significet quod ita ab antiquis, constat a significatione `patrum' quod sint illi qui ab antiquis Ecclesiis, de qua n. 6050. In Verbo, ubi de Judaeis et (x)Israelitis agitur, pluribus in locis cum laude nominantur `patres'; qui in sensu litterae manent, per patres ibi non alios intelligunt quam Abrahamum, Jishakum, et Jacobum, et quoque filios Jacobi; sed in sensu interno per `patres' ibi, cum in bono sensu, non illi intelliguntur sed qui fuerunt ab Ecclesia Antiquissima quae ante diluvium, et qui ab Ecclesia Antiqua quae post diluvium; illi et hi patres dicti sunt quia ab illis descendit Ecclesia, et derivata sunt illa quae Ecclesiae; [2]per `patres' intelliguntur qui ab antiquis Ecclesiis, apud Mosen, Patribus tuis delectatus est Jehovah, ad amandum eos, et elegit semen eorum post illos, Deut. x 15:

et apud eundem, Memento dierum aeternitatis, intelligite annos generationis et generationis, . . . cum hereditatem dedit Altissimus gentibus, quum separavit filios hominis, constituit terminos populorum, juxta numerum filiorum Israelis: . . . sed cum pinguis factus est Jeshurun, . . . deseruit Deum, . . . sacrificant daemonibus, diis, . . . qui e propinquo venerunt, et non noverunt patres vestri, Deut. (x)xxxii 7, 8, 15, 17;

haec in Cantico Mosis prophetico, in quo de Antiqua Ecclesia agitur a vers. 7 ad 15, et de posteris Jacobi a vers. 15 ad 44; status Ecclesiae Antiquissimae quae ante diluvium, significatur per `dies aeternitatis'; et status Antiquae Ecclesiae quae post diluvium, per `annos generationis et generationis'; status boni eorum per `hereditatem quam dedit Altissimus gentibus'; et status veri eorum per quod `Altissimus separavit filios hominis, constituit terminos populorum, juxta numerum filiorum Israelis'; quod hic numerus seu `duodecim', sint omnia vera fidei in complexu, videatur n. 577, 2089, {1} 2129 fin., 2130 fin., 3272, 3858, 3913; inde patet quod per `patres' significentur illi qui ab antiquis Ecclesiis. Similiter in his locis: apud Esaiam, Domus sanctitatis nostra, et decus nostrum, ubi {2}laudaverunt Te patres nostri, (x)facta est in incendium ignis, lxiv 10 (A. V. 11):

apud Jeremiam, Pater tuus nonne comedit et bibit? sed fecit judicium et justitiam, tunc bene illi, xxii 15:

apud eundem, Peccarunt Jehovae, habitaculo justitiae, et spei patrum eorum, Jehovae, l 7:

apud Davidem, Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri enarraverunt nobis, opus operatus in diebus illorum, in diebus antiquitatis, Ps.xliv 2:

pariter `patres' apud Danielem xi 24, 37, 38: quod illi qui ab antiquis Ecclesiis intelligantur per `patres' in his locis, in sensu litterae non apparet sed ex sensu interno in quo agitur de Ecclesia, deque bonis et veris ejus; ipsa Ecclesia etiam quia est conjugium caeleste, hoc est, conjugium boni et veri, in Verbo quoad bonum vocatur `pater' et quoad verum `mater', n. 3703, (x)5581. @1 I i 2119$ @2 laverunt 1$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church