Arcana Coelestia (Potts) n. 6071

Previous Number Next Number See English 

6071. `Et statuit illos coram Pharaone': quod significet insinuationem in scientifica, constat ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit scientificum in communi, de qua n. 5799, 6015; insinuatio significatur per `statuere coram illo', nam finis quod exhibuerit illos, erat ut insinuaret, hoc est, vera Ecclesiae, nam haec sunt `filii Jacobi'. De veris quod insinuanda in scientifica Ecclesiae, videatur n. 6304, 6023, 6052; at quia hoc hodie est res ignota, adhuc illustrandum est: scientifica Ecclesiae sunt hodie illa quae sunt sensus litteralis Verbi; in illa scientifica nisi vera ex sensu interno insinuantur, potest mens abduci in omnem haeresin; [2]at cum illis insinuata sunt vera tunc mens non abduci in haereses potest, ut pro exemplo: qui ex sensu litterali Verbi hausit quod Deus irascatur, puniat, inducat in tentationes, conjiciat in infernum, et faciat malum, is abduci in falsas ideas de Deo potest, ut quod ab Ipso Bono, quod est Deus, possit etiam malum provenire, ita quod oppositum Ipsi, cum tamen bonum a bono, et malum a malo venit; at hoc scientificum alia facie apparet si ei interiora vera insinuantur; prout hoc verum quod malum apud hominem sit quod facit hominem irasci, quod ducit in tentationes, punit, conjicit in infernum, et ex se continue producit mala; et quod illa se habeant sicut leges in regnis; leges sunt ex rege, mala autem poenae non sunt ex rege verum ex illis qui mala faciunt. [3]Tum quoque hoc verum: quod inferna sint ex quibus omne malum, et quod illis hoc permittatur quia est inevitabile propter hominem; is enim in malo est et vita ejus inde, quare nisi relinquitur in malo, non potest esse in libero, ita non reformari; usque tamen a Deo non venit nisi bonum, nam quantum sinit homo, flectit Deus id in bonum. [4]Etiam hoc verum: quod communissima primum credenda sint et postmodum illa illustranda per vera singularia, ita commune hoc scientificum quod omnia quaecumque existunt, a Deo sint, ita quoque mala poenae; at quomodo illa a Deo sunt, postmodum discendum, tum quale et unde id quod ex permissione fit. [5]Pariter hoc verum: quod omnis cultus Dei non possit non principium ducere ex sancto timore, in quo inest quod Deus remuneret bonos et puniat malos; simplices et infantes hoc credent quia nondum capiunt quid permissio, et hoc secundum Domini verba, Timete potius Ipsum, Qui potest et corpus et animam perdere in gehenna, Matth. x 28;

cum itaque in initio ex timore non facere malum audent, insinuatur successive amor cum bono, et tunc scire et percipere incipiunt quod non nisi quam bonum a Deo, et quod malum ab ipsis; et tandem quod omne malum ab inferno. [6]Praeterea qui in caelo sunt, percipiunt quod nihil nisi bonum a Deo; qui autem in inferno sunt, dicunt quod omne malum a Deo quia permittit et non aufert; sed responsum ferunt illi eorum qui in mundo spirituum sunt, si malum illis auferretur quod nulla eis vita, nec foret homini qui in malo; et quod malum quod in illis semet puniat secundum legem, et quod per mala poenae tandem a malis faciendis abstineant, ut et quod poena malorum sit tutela bonorum. [7]Accedit quod qui in malo sunt, tum qui in externo cultu absque interno, ut fuerunt Judaei, omnino debeant esse in timore pro Deo et credere quod puniat, ex timore enim pro Deo possunt bonum facere, nusquam autem ex amore. Cum haec et plura alia vera insinuantur in id scientificum, apparet id prorsus alia facie, fit enim id scientificum tunc sicut vas pellucidum in quo vera transparentia faciunt ut vas non videatur aliter quam ut unum commune verum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church