6062. SENSUS INTERNUS
Vers. 1. Et venit Joseph, et indicavit Pharaoni, et dixit, Pater meus et fratres mei, et greges eorum et armenta eorum, et omnia quae illis, venerunt e terra Canaan, et ecce illi in terra Goshen. `Et venit Joseph, et indicavit Pharaoni, et dixit' significat caelestis interni praesentiam in naturali ubi scientifica, et inde influxum et perceptionem: `Pater meus et fratres mei' significat bonum spirituale in naturali et vera Ecclesiae ibi: `{1}greges eorum et armenta eorum' significat veri bona interiora et exteriora: `et omnia quae illis' significat quicquid inde est: `venerunt e terra Canaan' significat quod ab Ecclesia: `et ecce illi in terra Goshen' significat quod in medio naturali ubi scientifica. @1 I o et here and 6065; cp. above$