6057. Antequam tradi potest aliquid de influxu et de operatione animae in corpus, probe sciendum quod internus homo sit ad imaginem caeli, et externus ad imaginem mundi, formatus; usque adeo ut internus homo sit caelum in minima forma, et externus sit mundus in minima forma, ita microcosmus. Quod externus homo sit imago mundi, constare potest ex sensibus (t)externis seu corporis; auris enim formata est ad omnem naturam modificationis aeris; {1}pulmones ad omnem naturam pressionis ejus; sicut etiam ambitus corporis qui ex circumpressione aeris in sua forma continetur; oculus est ad omnem naturam aetheris et lucis efformatus; lingua ad {2} sensum partium solutarum et fluentium in liquidis; et simul cum pulmone, trachea, larynge, glottide, faucibus et labiis, ad potentiam convenienter modificandi aerem, unde {3}soni articulati, seu voces, et soni harmonici; nares sunt formatae ad sensum partium fluentium in atmosphaera; tactus qui {4}circum universum corpus est, ad sensum mutationum status in aere, nempe ad sensum ejus frigoris et caloris, ut et ad sensum liquidorum et ad sensum gravium; viscera interiora ad quae atmosphaera aerea non intrare potest, continentur in connexu et {5} forma a subtiliore aere qui aether vocatur; ut taceam quod omnia arcana interioris naturae ei inscripta et applicata sint, sicut omnia arcana mechanices, omnia physices, omnia chymices, omnia optices; ex {6}his constare potest quod universa natura ad conformandum externum hominis conducta sit; inde est quod antiqui hominem nuncupaverint microcosmum. Sicut nunc externus homo formatus est ad imaginem omnium mundi, ita est internus homo formatus ad imaginem omnium caeli, hoc est, ad imaginem caelestium et spiritualium quae procedunt a Domino, (c)a quibus et in quibus est caelum; caelestia ibi sunt omnia quae amoris in Dominum et charitatis erga proximum, et spiritualia ibi sunt omnia fidei; quae in se tanta sunt et talia ut lingua nusquam effari queat eorum unam myriadis myriadum partem; quod internus homo ad imaginem omnium illorum formatus sit, conspicue exhibetur in angelis, qui cum apparent coram visu interno, sicut apparuerunt coram meo, afficiunt intima ex sola praesentia, nam amor in Dominum et charitas erga proximum exundant ex illis et penetrant, et quae inde sunt, nempe quae fidei, elucent ex illis et afficiunt; inde patuit, et ex aliis auctoramentis, quod internus homo, quia creatus est ut sit angelus, sit caelum in minima forma. [3]Ex his nunc constare potest quod in homine conjunctus sit mundus spiritualis cum mundo naturali, consequenter quod apud illum influat mundus spiritualis in mundum naturalem ita ad vivum ut appercipiat si modo attendit; inde etiam patet quid commercium animae cum corpore, nempe quod proprie sit communicatio spiritualium quae caeli, cum naturalibus quae mundi, et quod {7}communicatio fiat per influxum, et se habeat secundum conjunctionem. Communicatio haec, quae fit per influxum secundum conjunctionem, hodie ignota est ob causam quia omnia et singula tribuuntur naturae, et nihil scitur de spirituali, quod hodie est tam remotum ut cum cogitatur de eo, appareat {8}ut nullum. @1 pulmo$ @2 i omnem$ @3 vox articulata$ @4 per universum corporis ambitum circumsparsum, est$ @5 i in$ @6 quibus$ @7 illa$ @8 sicut$