Arcana Coelestia (Potts) n. 6052

Previous Number Next Number See English 

6052. `Quia abominatio Aegyptiorum omnis pastor gregis': quod significet sic separationem a scientificis perversis quae opposita sunt scientificis Ecclesiae, constat a significatione `abominationis Aegyptiorum' quod sit separatio scientificorum; quae enim abominationi sunt, illa separata sunt, causa enim abominationis est quia contraria sunt principiis captis et amoribus, ita quia opposita, hic opposita scientificis {1}perversis, quae significantur per `Aegyptios', cum dicitur quod `abominatio illorum sit omnis pastor gregis'; et ex significatione `pastoris gregis' quod sit {2}qui ducit ad bonum, de qua supra n. 6044; scientificum quod {3}bonum' confirmat, est cui scientificum perversum est oppositum; scientifica perversa sunt quae destruunt verum fidei et bonum charitatis, et quoque sunt quae invertunt ordinem, sicut magica quae fuerunt in Aegypto; sunt enim secundum ordinem perplura quibus magi illi abusi sunt, prout sunt correspondentiae et repraesentativa, quae fuerunt scientifica apud illos plus quam apud alios exculta; haec sequuntur ex ordine etiam cum mali applicant, qui cum applicant illa ad imperandum aliis {3}et ad nocendum aliis, sunt perversa quia magica. Quod separationem illorum de qua hic agitur, attinet, fit illa per ordinationem, {4}quando bonum cum veris est in medio seu intimo quod significatur per `Goshen', tunc scientifica perversa quae opposita, ejiciuntur. [2]Hactenus de conjunctione verorum cum scientificis actum est, de qua conjunctione ulterius sciendum est quod conjunctio interni seu spiritualis hominis cum externo seu naturali nequaquam fieri queat nisi vera insinuentur scientificis; scientifica enim cum jucundis affectionum naturalium constituunt externum seu naturalem hominem, quapropter nisi conjunctio fiat {6}cum scientificis, nullatenus (t)fieri potest; et tamen ut {7}homo (x)regeneratus sit, internum ejus et externum conjuncta erunt, quae nisi conjuncta fuerint, omne bonum (t)influens a Domino per internum hominem in externum seu {8}naturalem, hoc vel pervertitur, vel suffocatur, vel {9}rejicitur; et tunc quoque internum clauditur; modus {10}quo conjunctio illa fit, est qui in hoc capite descriptus est, qui modus fit per insertionem verorum in scientifica. @1 Ecclesiae$ @2 quod$ @3 hoc$ @4 vel$ @5 cum$ @6 per scientifica$ @7 after sit$ @8 A alters to naturale hominis$ @9 reflectitur$ @10 quomodo$ (1)De Influxu, et de Commercio Animae cum Corpore @1 De Influxu et commercio animae et corporis. Just above number n. 6053 is written quid anima$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church