Arcana Coelestia (Potts) n. 6040

Previous Number Next Number See English 

6040. `Et dixit Joseph ad fratres suos': quod significet perceptionem verorum in naturali, constat a significatione `dicere' quod sit perceptio, de qua saepius; a repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint vera spiritualia in naturali, de qua n. 5414, 5879; et a repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; inde patet quod per `dixit Joseph ad fratres suos' significetur perceptio verorum in naturali a caelesti interno. Quod per `dixit Joseph' non significetur (t)perceptio illius, est quia `Joseph' est internum, et omnis perceptio influit per internum in externum seu naturale; naturale enim ex se prorsus nihil percipit, sed quod percipiat, est a priore se, immo {1}nec prius percipit a se sed ab adhuc priore se, ita tandem a Domino Qui a Se Est; talis est influxus {2}et inde talis perceptio; influxus se habet sicut existentia et subsistentia; nihil existit a se sed a priore se, ita tandem omnia a Primo, hoc est, ab Esse et Existere a Se; et quoque ab Eodem omnia subsistunt, {3}se enim habet subsistentia sicut existentia, nam subsistere est perpetuo existere. [2](s)Quod dicatur perceptio verorum in naturali, non autem perceptio illorum qui in veris illis, est causa quia loquela spiritualis (t)est talis, nam ita ideae cogitationis abstrahuntur a personis et determinantur ad res, et res sunt, nempe vera et bona, quae vivunt apud hominem et faciunt hominem vivere; sunt enim a Domino, a Quo {4} omne vitae, {5}ita quoque cogitatio abducitur ab attribuendo vera et bona personae; per talem loquelam etiam idea communis habetur quae se latius extendit quam si adjungitur ei idea personae, ut si dicatur perceptio illorum qui in veris illis {6}, tunc ideae simul determinantur ad illos qui tales sunt, ut solet fieri, et sic a communi {7}abstrahuntur, inde illustratio a luce veri diminuitur; praeter quod per cogitationem de personis in altera vita excitentur illi de quibus cogitatur, nam in altera vita omnis cogitatio communicatur;(s) hae causae sunt quod abstracte dicatur, ut hic, perceptio verorum in naturali. @1 etiam quod prius est nec$ @2 qui$ @3 hoc est, perpetuo existunt$ @4 i per illa$ @5 sic$ @6 i sunt$ @7 abstrahitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church