6019. `Jacob et omne semen ejus cum illo': quod significet veri naturalis et omnium fidei quae illi, nempe initiationem in scientifica Ecclesiae, constat ex repraesentatione `Jacobi' quod sit verum naturale, de qua n. 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3599, 3775, 4009, 4234, 4520, 4538; et a significatione `seminis' quod sit fides charitatis, de qua n. 255, 1025, 1447, 1610, 1940, 2848, 3310; ita `omne semen cum illo' sunt omnia fidei quae vero naturali.