6014. `Et mulieres suas': quod significet et quae charitatis, constat a significatione `mulierum' quod sint bona cum `viri eorum' sunt vera, de qua n. 4823, proinde quae charitatis, omnia enim bona spiritualia sunt charitatis erga proximum, et omnia bona caelestia sunt amoris in Dominum.