5994. CONTENTA
Agitur in hoc capite in sensu interno de conjunctione caelestis interni quod est `Joseph', cum bono spirituali e naturali quod est `Israel'. Enumerantur dein vera et bona Ecclesiae in suo ordine, cum quibus postea conjunctio fiet; vera et bona Ecclesiae sunt `filii et nepotes Israelis qui venerunt Aegyptum'.