Arcana Coelestia (Potts) n. 5957

Previous Number Next Number See English 

5957. `Et patri suo misit ut hoc': quod significet quid gratis donatum bono spirituali{1}, constat ex repraesentatione `Israelis' qui hic `pater', quod sit bonum spirituale e naturali, ut n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; et ex significatione `mittere' quod sit gratis donare; omne enim quod per internum influit a Domino in externum seu in naturale, {2}etiam quod in bonum spirituale quod Israel, quia hoc est e naturali, gratis donatur; postulat quidem Dominus humiliationem, adorationem, gratiarum actiones, et plura ab homine, quae apparent sicut remunerationes, ac ita non gratis; sed Dominus non postulat illa Sui causa, nam nihil gloriae Divino ex humiliatione, adoratione, et gratiarum actione hominis; in Divino prorsus non conceptibile est aliquid amoris sui ut propter Se talia fiant, verum sunt propter ipsum hominem, cum enim homo in humiliatione est, tunc potest recipere bonum a Domino, nam tunc separatus est ab amore sui et ejus malis quae obstant; quapropter Dominus humiliationis statum apud hominem vult ejus causa, {3}quia cum homo in illo statu est, potest Dominus influere cum bono caelesti; similiter se habet cum adoratione et cum gratiarum actione. @1 i e naturali$ @2 ubi etiam$ @3 ut gratis ei possit implere$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church