5948. `Et oculus vester {1}non parcat super supellectilibus vestris': quod significet quod instrumentalia non sint curae, constat ex significatione `supellectilium' seu vasorum quod sint instrumentalia; quod illa non curae sint, significatur per `oculus ne parcat'. Sunt essentialia et sunt instrumentalia; essentiale ut agat alicubi effectum, habebit instrumentale per quod agat;{2} sicuti instrumentale formatum est, ita agit; sit pro exemplo: corpus est instrumentale sui spiritus; externus homo est instrumentale interni; scientificum est instrumentale veri, et verum est instrumentale boni, n. 3068, 3079, ac ita porro. [2] Instrumentalia in Verbo vocantur vasa, hic `supellectilia' quia praedicantur de migratione eorum, ita de illis quae in domibus. Essentialia autem in Verbo vocantur `res', et sunt illa quae agunt per instrumentalia; interiora sic quia agunt per exteriora, sunt (t)respective essentialia. Per quod instrumentalia non curae erunt, intelligitur quod illa pro fine non erunt, sed essentialia; quantum enim instrumentalia pro fine sunt, tantum retrahunt se et evanescunt essentialia; ut, si pro fine sit scientificum et non curae vera, vera tandem ita evanescunt ut non appercipi {3}possit num vera sint; si quoque vera pro fine sunt et non curae bonum, bonum tandem ita evanescit ut non sit; tum qui terrestria, aut corporea, aut mundana pro fine habent, sic ut haec solum curae sint, non autem {4}caelestia; {5}caelestia ita evanescunt ut tandem vix aliquid {5}caeleste agnoscatur. Haec et similia sunt quae significantur per `oculus vester ne parcat super supellectilibus vestris'. [3] (s)At sciendum quod essentiale et instrumentale sint respectiva, nempe quod essentiale dicatur quia agit per alterum, ut per suum instrumentum aut organum; cum autem aliud agit per illud quod {6} essentiale fuit, tunc (t)hoc fit instrumentale, et sic porro; praeterea in universo creato non datur aliquod essentiale in se, hoc solum datur in Supremo, hoc est, in Domino; Ipse quia est Esse seu Essentiale {7}in Se, vocatur Jehovah ab Esse, reliqua omnia sunt modo instrumentalia; ex his nunc sequitur quia, ut dictum, Essentialia pro fine erunt, non instrumentalia, quod Solus Dominus erit.(s) @1 See p. 372, ftnote 4$ @2 i et$ @3 possint$ @4 spiritualia$ @5 spirituale$ @6 i respective$ @7 ex$