5933. `Et vox audita domo Pharaonis': quod significet quod hoc impleret universum naturale, constat ex significatione `vocis quae auditur alibi et ad distantiam', cum praedicatur de influxu, quod sit impleri; sicut enim vox audita implet, ita quod influit; et ex significatione `domus Pharaonis' quod sit universum naturale; nam per `Pharaonem' repraesentatur naturale in communi, n. 5160, 5799.