5905. Vers. 9-13. Festinate et ascendite ad patrem meum, et {1}dicatis ad illum, Ita dixit filius tuus Joseph, Posuit me Deus ad dominum omni Aegypto, descende ad me, ne subsistas. Et habitabis in terra Goshen, et eris propinquus ad me, tu et filii tui, et filii filiorum tuorum, et greges tui, et armenta tua, et omne quod tibi. Et sustentabo te ibi, quia adhuc quinque anni famis, ne forte exstirperis tu et domus tua, et omne quod tibi. Et ecce oculi vestri vident, et oculi fratris mei Benjamin, quod ore loquens ad vos. Et indicetis patri meo omnem gloriam meam in Aegypto, et omne quod videtis, et festinetis, et descendere faciatis patrem meum huc. `Festinate et ascendite ad patrem meum' significat ad bonum spirituale: `et dicatis ad illum, Ita dixit filius tuus Joseph' significat perceptionem illius de caelesti interno: `Posuit me Deus ad dominum omni Aegypto' significat quod disponat omnia et singula in naturali: `descende ad me, ne subsistas' significat conjunctionem certam: `et habitabis in terra Goshen' significat medium in naturali: `et eris propinquus ad me' significat conjunctionem perpetuam: `tu et filii tui, et filii filiorum tuorum' significat bonum spirituale, et omnia quae ab illo, et quae ab his: `et greges tui, et armenta tua' significat bonum naturale interius et exterius: `et omne quod tibi' significat quicquid ab illo: 'et sustentabo te ibi' significat continuum influxum vitae spiritualis a caelesti interno: `quia adhuc quinque anni famis' significat durationem defectus boni: `ne forte exstirperis' significat ne pereat: `tu et domus tua, et omne quod tibi' significat bonum spirituale et omne illius: `et ecce oculi vestri vident' significat testificationem ex perceptione: `et oculi fratris mei Benjamin' significat {2}imprimis a perceptione medii: `quod ore loquens ad vos' significat manifestationem: `et indicetis patri meo omnem gloriam meam in Aegypto' significat communicationem caeli spiritualis in naturali cum bono spirituali: `et omne quod videtis' significat quicquid ibi apperceptum et perceptum: `et festinetis, et descendere faciatis patrem meum huc' significat conjunctionem arctam. @1 I, here only, dicetis$ @2 I o here only$