Arcana Coelestia (Potts) n. 5882

Previous Number Next Number See English 

5882. `Et dixit Joseph ad fratres suos': quod significet perceptionem novi naturalis, constat ex significatione `dicere' quod sit perceptio, de qua supra n. 5877; et ex repraesentatione `filiorum Jacobi' quod sint vera in naturali, de qua etiam supra n. 5877, hic naturale; qui enim vera in naturali, etiam ipsum naturale, repraesentant; sicut `Pharaoh' qui, quia scientifica in communi, {1}quoniam rex Aegypti, etiam ipsum naturale in communi repraesentat, n. (x)5160, 5799; vera {2} ibi et ipsum naturale seu ipse naturalis homo unum agunt, nam vera sunt contenta et naturale continens; quapropter in sensu interno jam continens significatur, jam contentum, secundum seriem rerum. [2] Quod `filii Jacobi' hic repraesentent naturale novum, est quia in sensu interno hic describitur actus conjunctionis, qui est secundum illa in genere, quae in explicatione communi; quod nempe cum conjunctio existit {3}interni cum externo, seu boni cum vero, primum detur facultas perceptionis quod homo afficiatur vero, et sic bono, et quod tunc commotio sentiatur; dein quod communicatio detur interior per influxum, et sic porro; ex his patet quod naturale quod `filii Jacobi' hic repraesentant, sit naturale novum, nam status ejus prior mutatus est, n. 5881. @1 quia$ @2 i enim$ @3 ab interno seu bono, hoc est, per illud a Domino$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church