5874. `Et audiverunt Aegyptii': quod significet usque ad ultima, constat ex significatione `audire', nempe vocem in fletu, quod sit perceptio misericordiae et gaudii; et ex repraesentatione `Aegyptiorum' quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462, ita ultima, nam scientifica apud hominem sunt ejus ultima. Quod scientifica (t)sint ultima homini, nempe in ejus memoria et cogitatione, non apparet, videtur ei sicut faciant omne intelligentiae et sapientiae; sed non ita est, sunt modo vasa in quibus illa quae intelligentiae et sapientiae, et quidem vasa ultima, nam conjungunt se cum sensualibus corporis; quod ultima sint, patet ei qui reflectit super cogitationem suam, quando inquirit in aliquod verum, quod scientifica tunc adsint sed non appareant, nam cogitatio tunc extrahit {1}quae continent, et quidem ex perpluribus huc illuc sparsis, etiam reconditis, et sic concludit; et quo interius vadit cogitatio, eo longius se ab illis removet; {2}hoc manifestum potest esse ex eo quod homo, cum venit in alteram vitam et fit spiritus, scientifica quidem secum habeat, sed illis non uti liceat ob plures causas, n. 2476, 2477, 2479, et usque de vero et bono cogitat et loquitur multo {3}distinctius et perfectius quam in mundo; inde constare potest quod scientifica inserviant homini ad formandum intellectum, sed cum intellectus formatus est {4}quod tunc illa forment planum ultimum in quo non homo amplius cogitat, sed supra illud. @1 i talia$ @2 quod constare satis potest$ @3 clarius et distinctius$ @4 tunc illa formant quasi$