5872. `Et non stetit quisquam cum illo in notum faciendo se (x)Joseph ad fratres suos': quod significet quod non aliqua adessent cum caeleste internum per medium conjungeret se veris in naturali, constare potest ab illis quae mox supra n. 5871 explicata sunt, ita absque ulteriore expositione.