Arcana Coelestia (Potts) n. 5869

Previous Number Next Number See English 

5869. `Et non potuit Joseph continere se ad omnes stantes apud illum': quod significet quod omnia nunc a caelesti interno parata sint ad conjunctionem, constat a repraesentatione `Josephi' quod sit bonum internum, de qua n. 5805, 5826, 5827, ita caeleste internum, nam per caeleste intelligitur bonum quod procedit a Domino; et a significatione `non posse continere se' quod sit quod omnia parata sint ad conjunctionem; cum enim aliquis summo studio praeparat se ad aliquem finem, seu effectum, conquirendo et disponendo media ad illum, tunc cum omnia parata sunt, non amplius se continere potest; hoc significatur per illa verba; nam in capite quod praecedit, actum est de initiatione ad conjunctionem, in hoc autem capite de ipsa conjunctione, videatur n. 5867. Per `omnes stantes apud illum' significantur talia quae conjunctionem impediunt, quapropter ejecta{1}, ut sequitur. @1 i sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church