Arcana Coelestia (Potts) n. 5866

Previous Number Next Number See English 

5866. Continuatio de angelis et spiritibus apud hominem, ad finem capitis sequentis.

GENESEOS CAPUT QUADRAGESIMUM QUINTUM

1. Et non potuit Joseph continere se ad omnes stantes apud illum, et clamavit, Exire facite omnem virum ab apud me; et non stetit quisquam cum illo in notum faciendo se Joseph ad fratres suos. 2. Et edidit vocem suam in fletu, et audiverunt Aegyptii, et audivit domus Pharaonis. 3. Et dixit Joseph ad fratres suos, Ego Joseph, an adhuc pater meus vivit? et non potuerunt fratres ejus respondere illi, quia consternati a coram illo. 4. Et dixit Joseph ad fratres suos, Accedite quaeso ad me, et accesserunt, et dixit, Ego Joseph frater vester, quem vendidistis me Aegyptum. 5. Et nunc, ne dolori vobis sit, et ne irae sit in oculis vestris, quod vendideritis me huc, quia ad vivificationem misit me DEUS ante vos. 6. Quia hoc, anni duo famis in medio terrae, et adhuc quinque anni, quibus nulla aratio et messis. 7. Et misit me DEUS ante vos ad ponendum vobis reliquias in terra, et ad vivificandum vos ad evasionem magnam. 8. Et nunc non vos misistis me huc, sed DEUS, et posuit me ad patrem Pharaoni, et ad dominum omni domui suae, et dominor in omni terra Aegypti. 9. Festinate et ascendite ad patrem meum, et dicatis ad illum, Ita dixit filius tuus Joseph, Posuit me DEUS ad dominum omni Aegypto, descende ad me, ne subsistas. 10. Et habitabis in terra Goshen, et eris propinquus ad me, tu et filii tui et filii filiorum tuorum, et greges tui, et armenta tua, et omne quod tibi. 11. Et sustentabo te ibi, quia adhuc quinque anni famis, ne forte exstirperis tu et domus tua, et omne quod tibi. 12. Et ecce oculi vestri vident, et oculi fratris mei Benjamin, quod ore loquens ad vos. 13. Et indicetis patri meo omnem gloriam meam in Aegypto, et omne quod videtis, et festinetis, et descendere faciatis patrem meum huc. 14. Et cecidit super colla Benjaminis fratris sui, et flevit, et Benjamin flevit super collis illius. 15. Et osculatus omnes fratres suos, et flevit super illis; et postea locuti sunt fratres illius cum illo. 16. Et vox audita domo Pharaonis, dicendo, Venerunt fratres Josephi; et bonum fuit in oculis Pharaonis, et in oculis servorum illius. 17. Et dixit Pharaoh ad Josephum, Dic ad fratres tuos, Hoc facite, onerate jumenta vestra, et ite, venite terram Canaan. 18. Et accipite patrem vestrum, et domos vestras, et venite ad me, et dabo vobis bonum terrae Aegypti, et comedetis pingue terrae. 19. Et nunc mandatum hoc facite; accipite vobis e terra Aegypti vehicula infantibus vestris et mulieribus vestris, et feratis patrem vestrum, et veniatis. 20. Et oculus vester ne parcat super supellectilibus vestris, quia bonum totius terrae Aegypti vobis hoc. 21. Et fecerunt ita filii Israelis, et dedit illis Joseph vehicula juxta os Pharaonis; et dedit illis viaticum ad viam. 22. Et omnibus illis dedit cuique mutatorias vestes; et Benjamini dedit trecentos argenti, et quinque mutatorias vestes. 23. Et patri suo misit ut hoc, decem asinos portantes e bono Aegypti, et decem asinas portantes frumentum et panem, et alimentum patri suo ad viam. 24. Et dimisit fratres suos, et iverunt; et dixit ad illos, Ne contendatis in via. 25. Et ascenderunt ex Aegypto, et venerunt terram Canaan ad Jacobum patrem eorum. 26. Et indicaverunt illi, dicendo, Adhuc Joseph vivit, et quod ille dominans in omni terra Aegypti; et defecit cor ejus, quia non credidit illis. 27. Et locuti sunt ad illum omnia verba Josephi quae locutus ad illos; et vidit vehicula quae misit Joseph ad ferendum illum; et revixit spiritus Jacobi patris illorum. 28. Et dixit Israel, Multum, adhuc Joseph filius meus vivit, ibo et videbo illum antequam morior.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church