Arcana Coelestia (Potts) n. 5864

Previous Number Next Number See English 

5864. Quia audiverunt spiritus mali quod spiritus essent apud hominem putarunt quod sic illos spiritus offenderent, {1} et simul cum illis hominem: etiam inquisiverunt diu sed incassum; animus erat ut perderent illos; nam sicut jucundum et beatum caeli est bene facere homini et conducere ad salutem ejus aeternam, ita vicissim, jucundum est inferni male facere homini et conferre ad perniciem ejus aeternam; sunt ita in opposito. @1 i ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church