Arcana Coelestia (Potts) n. 5862

Previous Number Next Number See English 

5862. Spiritus qui apud hominem, non sciunt quod apud hominem sint; hoc sciunt solum angeli a Domino, sunt enim adjuncti ejus animae seu spiritui, non autem ejus corpori; illa enim quae ex cogitationibus in loquelam et a voluntate in actus in corpore determinantur, per communem influxum, secundum correspondentias cum Maximo Homine, ordinate in actum fluunt; quapropter spiritus qui apud hominem, cum his nihil commune habent, {1}ita non per hominis linguam loquuntur; hoc foret obsessio; nec per ejus oculos vident quae in mundo, nec per ejus aures audiunt quae ibi. Aliter apud me, aperuit enim Dominus interiora mea ut videre possem quae in altera vita; inde spiritus sciverunt quod homo in corpore essem, et data (t)est illis facultas videndi per oculos meos quae in mundo, et audiendi loquentes mecum in consortiis. @1 nec$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church