Arcana Coelestia (Potts) n. 585

Previous Number Next Number See English 

585. Quod per 'multiplicatum malum hominis in terra' significetur quod voluntas boni inceperit nulla esse, constat a praecedentibus, quod amplius nulla voluntas sed solum cupiditas; tum ex significatione 'hominis in terra'; 'terra' in litterali sensu est ubi homo; in interno ubi amor, qui quia est voluntatis aut cupiditatis, 'terra' pro ipsa voluntate hominis sumitur; homo enim a velle est homo, non ita a scire et intelligere, quia scire et intelligere fluit ex ejus velle; quicquid non fluit ex velle ejus, non scire vult nec intelligere; immo cum aliud loquitur et agit quam vult, usque est voluntatis quoddam a loquela et actione remotius quod eum regit. Quod 'terra Canaan' seu 'Terra Sancta' pro amore et sic pro voluntate caelestis hominis accipiatur, multis ex Verbo confirmari potest: pariter quod 'terrae gentium diversarum' pro amoribus illorum, qui in genere sunt amor sui et mundi; sed quia toties recurrit, non hic loci immorandum; inde constat quod per 'malum hominis in terra,' significetur malum ejus naturale, quod est voluntatis, quod 'multiplicatum' dicitur quia non ita depravatum apud omnes quin bonum aliis vellent, sed sui causa: at quod prorsus perversum factum, est figmentum cogitationum cordis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church