5848. Ut vita Domini influat et recipiatur secundum omnem legem apud hominem, sunt continue apud hominem angeli et spiritus, angeli e caelo et spiritus ab inferno; et informatus sum quod apud unumquemvis bini spiritus sint et bini angeli. Quod spiritus ab inferno sint, est quia homo a se continue in malo est, est enim in jucundo amoris sui et mundi, et quantum homo in malo est, seu in illo jucundo, tantum non possunt angeli e caelo adesse{1}. @1 i consequenter si recederent angeli, nulla foret vita homini, sejunctio a caelo est mors$