5843. `Et puer ascendat cum fratribus suis': quod significet ut verum interius bono spirituali conjungatur, constat ex repraesentatione `Benjaminis' quod sit verum novum, de qua n. 5804, 5806, 5809, 5822, ita verum interius; et ex significatione `ascendere cum fratribus' quod sit iterum conjungi patri suo, hoc est, bono spirituali quod per `Israelem' repraesentatur; verum interius quod hic `Benjamin' repraesentat, est verum novum, nam hoc interius est respective ad vera quae infra; verum enim quod procedit ex bono, est verum interius, ita hoc verum quia (c)ex bono spirituali quod `Israel'; {1}bonum charitatis ex voluntate, ita ex affectione, {2}est internum bonum, seu internae Ecclesiae bonum, at bonum charitatis non ex affectione sed ex oboedientia, et non ex voluntate, sed ex doctrinali, est bonum externum seu bonum Ecclesiae externae, ita quoque vera quae inde. @1 see page 321, footnote I.$ @2 est internum hominis, verum quod inde, est verum interius, at bonum charitatis ex intellectu, ita ex sola obedientia facit externum hominis, ita quoque verum inde, hoc verum est verum exterius$