5792. `Et vos ascendite in pace ad patrem vestrum': quod significet quod associati apud quos non id verum, ad statum priorem redituri, constat ex repraesentatione `decem filiorum Jacobi' quod sint associati apud quos non scyphus inventus est, hoc est, verum interius quod per `scyphum' significatur, n. 5736, 5788, 5790; et a significatione `ascendere in pace ad patrem vestrum' quod sit ad statum priorem redire; cum enim ab interno quod `Josephus', non acceptantur, tunc status prior {1}illos manet. @1 illis$