Arcana Coelestia (Potts) n. 5786

Previous Number Next Number See English 

5786. `Ecce nos servi domino meo': quod significet quod privandi libero proprio in perpetuum, constat ex significatione 'servorum' quod sit esse absque libero ex proprio, de qua n. 5760, 5763; quid sit privari libero ex proprio, in locis nunc citatis etiam dictum, at quia hoc maximi momenti est, iterum dicendum: homo est externus et est internus; homo externus est per (x)quem agit internus, est enim externus modo organum seu instrumentum interni; et quia ita, erit externus prorsus subordinatus et subjectus interno; cum subjectus est, tunc caelum per internum agit in externum et disponit illum ad talia quae caeli sunt; [2] contrarium fit cum externus non subjectus est sed dominatur; et tunc dominatur externus cum homo pro fine habet voluptates corporis et sensuum, {1}imprimis cum illa quae {2}sunt amoris sui et mundi, non autem illa quae sunt caeli; pro fine habere est amare {3}unum et non alterum; nam cum {4}talia pro fine habet, tunc nec credit amplius quod aliquis internus homo detur, nec quod in se ipso sit quod victurum cum moritur corpus; nam internum ejus, quia absque (x)dominatu, solum inservit externo ut cogitare et ratiocinari possit contra bonum et verum, {5}tunc enim influxus per internum non patet alius; inde etiam est quod tales prorsus contemnant, immo aversentur illa quae caeli sunt; ex his liquet quod externus homo, qui idem est cum naturali homine, debeat prorsus subjectus esse interno qui spiritualis, consequenter esse absque libero ex proprio. [3] Liberum ex proprio est indulgere voluptatibus quibuscumque, contemnere alios prae se, eos sibi subjicere ut servos; sin aliter eos persequi, odio habere, delectari malis quae eis contingunt, et magis quae ipse illis studio {6}aut dolo infert, illorum mortem cupere; talia sunt (c)a libero ex proprio; inde patet qualis homo est cum in illo, quod nempe {7} diabolus sub forma humana. At vero cum amittit hoc liberum, tunc accipit a Domino liberum caeleste, quod prorsus non sciunt quid sit, qui in libero ex proprio sunt; putant {8}hi si hoc liberum illis auferretur, quod nihil vitae supersit, cum tamen tunc ipsa vita incipit et tunc ipsum jucundum, beatum, felix, cum sapientia, venit, quia hoc liberum est a Domino. @1 tum pro fine$ @2 after mundi$ @3 illa quae caeli sunt contemnere, imo negare, nec agnoscere aliud bonum quam quod est amoris sui et mundi, ita malum$ @4 illa$ @5 nam$ @6 ac dolo inducit$ @7 i sit$ @8 enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church