575. Quod 'dies hominis essent centum et viginti anni' significent quod reliquiae fidei ei esse debeant: in cap. praec. ad vers. 3 et 4 dictum quod 'dies et anni' significent tempora et status: et quod antiquissimi per numeros varie compositos significaverint status et mutationes statuum Ecclesiae; sed qualis eorum ecclesiasticorum computus fuerit, inter res perditas est. Hic similiter occurrunt numeri annorum, quos nusquam aliquis scire potest quid significant, nisi quid in numeris singulis ab 1 ad 12 et sic porro latet, sciatur: manifeste apparet quod aliud quid et arcanum involvant, nam quod 'victuri centum et viginti annos' cum praecedentibus versus non cohaeret; nec vixerunt postea 120 annos, ut constat de illis qui post diluvium vixerunt, cap. xi, de Shemo, quod vixerit postquam genuit Arpachshad 500 annos; Arpachshad postquam genuit Shelah, 403 annos; Shelah postquam genuit Eberum pariter 403 annos: Eberus postquam genuit Pelegum 430 annos: Noahus post diluvium 350 annos, cap. {x}ix 28, et sic porro. Quid autem numerus 120 involvit, constat solum ex 10 et 12, ex quibus multiplicatis compositus est; nempe quod significet reliquias fidei; numerus 'decem' in Verbo sicut etiam 'decimae' significant et repraesentant reliquias quae in interno homine conservatae a Domino, quae sanctae quia solius Domini; numerus 'duodecim' significat fidem seu omnia quae sunt fidei in uno complexu; ex illis nunc compositus numerus significat reliquias fidei.