Arcana Coelestia (Potts) n. 5749

Previous Number Next Number See English 

5749. `Male fecistis quod fecistis': quod significet quod contra legem Divinam sit vindicare id sibi, constat ex significatione `furti' quod hic intelligitur per `malum quod fecerunt', quod sit vindicare sibi quod Domini est, nempe verum quod per `scyphum argenti Josephi' significatur, de qua n. 5747; quod hoc contra legem Divinam sit, patet, videatur n. 2609. Quod homo debeat nihil sibi vindicare quod a Domino, ita non verum et bonum, est causa ut homo in veritate sit; et quantum in veritate est tantum est in luce in qua sunt angeli {1}in caelo, et quantum in luce illa tantum est in intelligentia et sapientia, et quantum in intelligentia et sapientia tantum est in felicitate; haec causa est quod homo agnoscere debeat fide cordis quod nihil veri et boni sit a se, sed omne a Domino, et hoc quia {2}ita est. @1 i qui$ @2 i prorsus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church