Arcana Coelestia (Potts) n. 5747

Previous Number Next Number See English 

5747. `Nonne id {1}a quo bibit dominus meus ?': quod significet quod apud illos verum interius acceptum a caelesti, constat a significatione `scyphi' qui intelligitur per `id a quo bibit dominus {2}meus', quod sit verum interius, de qua n. 5736; et a repraesentatione `Josephi' qui hic est `dominus meus', quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 5307, 5331, 5332, hic caeleste, quia agitur de interiore vero quod est spirituale {3}et ab ipso procedit; quod acceptum, significatur per quod scyphus praecipiente Josepho repositus sit in ore manticae Benjaminis. Incusantur sicut scyphum sumpserint; [2] quod incusati fuerint, et tamen scyphus repositus, causa etiam ex interiore sensu patet, qui hic est: verum quod donatur a Domino, hoc primum recipitur sicut non donatum; homo enim ante regenerationem putat quod ipse sibi comparet verum, et quamdiu hoc putat, in furto spirituali est; quod sibi vindicare, ac sibi justitiae et merito tribuere bonum et verum sit adimere Domino quod Ipsius est, videatur n. 2609,4174, 5135; hoc ut repraesentaretur, ita factum est a Josepho, sed usque quod {4}incusati furti essent, erat ut conjunctio fieret; nam homo antequam regeneratus est, non potest {5}aliter quam ita credere; ore quidem dicit ex doctrinali quod omne verum fidei et bonum (charitatis?) sit a Domino, sed usque non credit antequam fides implantata est bono, tunc primum ex corde id agnoscit; [3] prorsus {6}aliud est fateri ex doctrina quam fateri ex fide; fateri ex doctrina possunt plures, etiam qui non in bono sunt, nam doctrina illis modo est scientia; sed ex fide fateri non possunt alii quam qui in bono spirituali sunt, hoc est, in charitate erga proximum. Quod incusati fuerint furti ut conjunctio fieret, patet etiam ex eo quod sic Josephus reduxerit illos ad se, et aliquamdiu tenuerit in cogitatione de {7}facto illo, et dein quod se illis manifestaverit{8},hoc est, conjunxerit. @1 See p 289, ftnote I$ @2 A d meus, i ejus$ @3 quod$ @4 incusatio reatur quasi$ @5 aliud$ @6 i enim$ @7 furto$ @8 i eis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church