5704. `Primogenitus secundum primogenituram suam, et minorennis secundum minorennitatem suam': quod significet secundum ordinem verorum sub bono, constat ex significatione `consedere secundum primogenituram, et secundum minorennitatem' quod sit secundum ordinem verorum sub bono; filii enim Israelis repraesentant vera Ecclesiae in suo ordine, videatur explicatio ad Gen. xxix et xxx; ideo `consedere secundum nativitatem eorum' est secundum ordinem verorum; sed vera Ecclesiae, quae `filii Israelis' repraesentant, in nullum ordinem veniunt nisi per bonum {1}Christianum, hoc est, per bonum charitatis erga proximum et amoris in Dominum; in bono enim est Dominus, et inde in bono est caelum, consequenter in bono est vita, ita vis agens viva, nusquam autem in vero absque bono; quod bonum {2} ad sui instar {3} ordinet vera, {4}patet manifeste ab amore quocumque, etiam ab amoribus {5} sui et mundi, ita ab amore vindictae, odii et similium malorum; qui in illis sunt, vocant malum bonum, quia malum illis est jucundum, hoc illorum bonum ita dictum ordinat falsa, quae illis sunt vera, ita ut faveant, et tandem omnia haec, nempe falsa quae vocant vera, in talem ordinem disponit ut fiat persuasio; sed ordo ille est qualis est ordo in inferno; at ordo verorum sub bono caelestis amoris, est qualis ordo in caelis; inde etiam homo, apud quem talis ordo est, hoc est, qui regeneratus est, vocatur exiguum caelum et quoque est caelum in exiguissima forma, interiora enim ejus correspondent caelis. [2]Quod bonum sit quod ordinat vera, patet ab ordine in caelis; ibi omnes societates dispositae sunt secundum vera sub bono quae a Domino; Dominus enim non est nisi quam Divinum Bonum, Divinum autem Verum non est in Domino sed procedit a Domino; secundum Divinum hoc Verum sub Divino Bono ordinatae sunt omnes societates in caelis. Quod Dominus non sit nisi quam Divinum Bonum, et quod Divinum Verum non sit in Ipso sed procedat ab Ipso, illustrari potest comparative a sole mundi; sol non est nisi quam ignis, at lux non est in illo sed procedit ab illo; et quoque quae lucis sunt in mundo, sicut formae vegetabiles, etiam in ordinem disponuntur a calore qui procedit ab igne solis et est in luce ejus, ut constat tempore veris et aestatis; quia universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini, ita quoque hoc universale; sol repraesentat {6} Dominum, ignis ibi Divinum Ipsius Amorem, calor inde bonum quod inde fluit, et lux vera quae fidei; et quia repraesentant, etiam in Verbo per `solem' in sensu spirituali intelligitur Dominus {7}, n. 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643, 4321 fin., 5097, 5377, per `ignem' amor, n. 934, 4906, 5071, 5215, ita solis ignis repraesentative est Divinus Amor et inde calor est bonum ex amore Divino; {8}quod per `lucem' verum, videatur n. 2776, 3138, 3190, 3195, 3222, 3339, 3636, 3643, 3862, 3993, 4302, 4409, 4413, 4415, 4526, 5219, 5400. @1 , nempe$ @2 i etiam$ @3 ordinat$ @4 i hoc$ @5 i contrariis, ut ab amore$ @6 i Ipsum$ @7 i quia est sol caeli$ @8 et$