Arcana Coelestia (Potts) n. 5664

Previous Number Next Number See English 

5664. `Dedit vobis absconditum donum' in manticis vestris': quod significet quod ab Ipso absque ulla eorum prudentia, constat a significatione `absconditi doni' quod sit verum et bonum quae {1}donantur' a Domino, nesciente homine; et ex significatione `argenti reducti in saccis {2}aut in manticis' quod sit absque ulla illorum potentia, de qua n. 5488, 5496, 5499; inde patet quod per `dedit vobis absconditum donum in manticis vestris' significetur quod ab Ipso, nempe Divino Humano Domini, verum et bonum in naturali, absque ulla (c)eorum potentia, et quia est absque (c)eorum potentia, est absque (c)eorum prudentia; prudentia dicitur quia prudentia correspondet providentiae, et quod ex Divina Providentia, non est ex hominis prudentia. @1 dantur$ @2 ac$

5664a. {1} `Argentum vestrum venit ad me': quod significet quod videbitur sicut verum comparatum ab illis, constat ex significatione `argenti' quod sit verum, de qua n. 1551, 2954; quod `argentum eorum venerit ad illum' est quod emerint, ita quod (t)ipsi comparaverint sibi; `emere' enim est comparare, n. 5655; inde est quod per `argentum vestrum venit ad me' significetur verum comparatum ab illis; at quia verum quod fidei, nusquam comparatur ab aliquo homine, sed insinuatur et datur a Domino, et tamen videtur sicut ab homine, dicitur quod videbitur sicut verum comparatum ab illis. [2]Quod verum insinuetur et detur a Domino, etiam in Ecclesia notum est, {2}docetur enim quod fides non sit ab homine sed a Deo, ita non solum confidentia, sed etiam vera quae fidei; apparet tamen usque quod vera quae fidei, comparentur ab homine; {3}quod influant, alte ignorat quia non percipit; causa quod non percipiat, est quia clausa sunt ejus interiora ut non perceptibilem communicationem (t)possit habere cum spiritibus et angelis, {4}illa cum clausa sunt, homo nihil prorsus de influxu scire potest. [3]At sciendum quod aliud sit vera fidei scire, et aliud vera fidei credere; qui vera fidei modo sciunt, ii illa memoriae indunt sicut res alias quae alicujus scientiae sunt, haec potest homo sibi comparare absque {5}tali influxu, sed vera illa non vitam habent, ut patet ex eo quod homo malus, etiam pessimus, aeque possit scire vera fidei ac homo probus et pius; sed apud malos, ut dictum, (t)vitam non habent, cum enim producit illa, tunc spectat in singulis vel sui gloriam, vel lucrum, inde est amor sui et mundi qui insufflant et faciunt quasi vitam, sed vita illa est qualis est in inferno, quae mors spiritualis vocatur; inde est, cum producit illa, quod ex memoria producat illa non autem ex corde; at qui credit vera fidei, is ex corde illa producit cum ex ore, sunt enim apud illum vera fidei ita radicata ut radicem habeant in memoria externa, et inde versus interiora seu superiora crescant sicut arbores frugiferae, et quoque sicut arbores, ornant se foliis, et tandem floribus propter finem ut fructus ferant; [4]ita homo talis, hic quoque per vera fidei nihil aliud intendit quam usus, qui sunt exercitia charitatis, quae ei sunt fructus; haec sunt quae homo sibi non comparare potest, ne quidem minimum, sed a Domino ei gratis donantur, et hoc singulis momentis vitae ejus, immo si credere velit, singulis momentis innumerabilia; sed quia homo talis est ut perceptione quod influant, careat, si enim perceptionem haberet, {6} rebellaret, sicut supra dictum, {7}quia crederet quod tunc amitteret suum proprium, et cum proprio suum liberum, et cum libero suum jucundum, ac ita nihili fieret, ideo fit ut homo non sciat aliud quam quod a se; hoc nunc est quod intelligitur per quod videbitur sicut verum comparatum ab illis; et praeterea ut homo donetur proprio caelesti et libero caelesti, facere debet bonum ut a se et cogitare verum ut a se, sed cum reflectit, agnoscet quod illa a Domino, videatur n. 2882, 2883, 2891. @1 A I here repeat 5664$ @2 dicitur$ @3 quod enim influat$ @4 et quod cum haec clausa sunt$ @5 A d immediato i tali$ @6 i tunc$ @7 quasi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church