Arcana Coelestia (Potts) n. 5657

Previous Number Next Number See English 

5657. `Et ecce argentum cujusvis in ore manticae suae': quod significet quod perspectum quod vera quasi gratis donata, constat ex significatione `argenti cujusvis in sacco' quod sint vera donata gratis, de qua n. 5530, 5624, similiter `argentum cujusvis in ore manticae', cum differentia quod per hoc significentur vera quae donata gratis, quod in limine naturalis exterioris reposita sint, nam per `os manticae' significatur limen exterioris naturalis, n. 5497. Quod significetur hic quasi gratis donata, est quia in statu dubitativo sunt num conjungi velint interno, ne nihili fiant; et cum quis in statu dubitativo est, etiam de veris quae confirmant, sentit dubitative.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church