5630. `Et mittat vobis fratrem vestrum alterum': quod significet ut det bonum fidei, constat a repraesentatione `Shimeonis' qui hic est `frater alter', quod sit bonum fidei, ut supra n. 5626; quod `mittere' sit dare, est quia mittere dicitur applicate ad personam, at dare applicate ad rem quae per personam significatur.