Arcana Coelestia (Potts) n. 5619

Previous Number Next Number See English 

5619. `Et descendere facite viro munus': quod significet ad obtinendam gratiam, constat ex significatione `offerre munus' {1}viro hic Josepho, qui vocatur dominus terrae', quod sit ad obtinendam gratiam: sollemne fuerat in Ecclesia repraesentativa Antiqua, et inde in Judaica, judicibus, et postea regibus et sacerdotibus dare aliquid muneris cum illos adirent, mandatum etiam hoc fuit; causa erat quia munera quae illis dabant, repraesentabant talia apud hominem quae offerri debent {2}Domino cum aditur, quae sunt quae ex libero, proinde ex ipso homine, nam liberum ejus est quod ex corde, et quod ex corde est ex voluntate, et quod ex voluntate est ex affectione quae amoris, et quod ex affectione quae amoris, est liberum, ita ipsius hominis, n. 1947,2870-2893, 3158; ex hoc ab homine dabitur munus {2}Domino cum aditur; hoc munus erat quod repraesentabatur; `reges' enim repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, n. 1672, 2015, 2069, 3009, (x)3670, 4581, 4966, 5044, {3}; et `{4} sacerdotes' quoad Divinum Bonum, n. 1728, 2015 fin., 3670; quod munera illa essent initiationes, videatur n. 4262; et initiationes {5}sunt ad obtinendam gratiam. @1 ei qui dominus erat terrae$ @2 Deo$ @3 i 5068$ @4 i summi$ @5 erant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church