Arcana Coelestia (Potts) n. 5613

Previous Number Next Number See English 

5613. `Quia ni forte tardaverimus': quod significet immorationem in statu dubitationis, constat a significatione `tardare' quod sit status dubitationis, nam sicut `ire, progredi, proficisci, peregrinari' significant statum vitae, n. 5605, ita `tardare' statum dubitationis, nam cum status vitae est in statu dubitationis, tunc externum est in statu tardationis; hoc quoque videndum sistitur in ipso homine {1}, cum mens ejus haeret in aliquo dubio, tunc sistit gradum, et pensitat; causa est quia dubitatio statum vitae haerentem et utrimque pendentem facit, consequenter progressionem externam quae est {2}effectus. Inde patet quod per `ni forte tardaverimus' significetur immoratio in statu dubitationis. @1 i cum in corpore est $ @2 affectus I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church