561. Sed ut sciatur quid 'reliquiae'; sunt non solum bona et vera quae ex Verbo Domini homo usque ab infantia didicit, et sic memoriae ejus impressa; sed etiam sunt omnes status inde, sicut status innocentiae ab infantia, status amoris erga parentes, fratres, instructores, amicos; status charitatis erga proximum, ut et misericordiae erga pauperes et egenos; verbo omnes status boni et veri: hi status cum bonis et veris memoriae impressis dicuntur reliquiae, quae a Domino apud hominem conservantur et reconduntur in interno ejus homine, illo prorsus nesciente, et separantur probe ab iis quae sunt hominis propria, seu mala et falsa: omnes illi status ita conservantur a Domino apud hominem ut ne minimum illorum pereat; quod scire mihi datum ex eo quod unusquisque status hominis ab infantia ejus usque ad ultimam senectam, in altera vita non solum remaneat sed etiam redeat, et quidem prorsus ita sicut fuerunt dum vixit in mundo; ita non solum bona et vera memoriae sed etiam status innocentiae et charitatis omnes; et quando status mali et falsi, seu malitiae et phantasiae, recurrunt, qui etiam omnes et singuli quoad omnia minima remanent et redeunt, tunc a Domino hi status per illos temperantur; ex quibus constare potest, si homo nullas reliquias haberet, quod nusquam posset aliter quam in damnatione aeterna se; videantur quae prius, n. 468.