Arcana Coelestia (Potts) n. 5597

Previous Number Next Number See English 

5597. `Et dixerunt, Interrogando interrogavit vir ad nos': quod significet quod clare perciperet quae in naturali, constat ex significatione `interrogare' quod sit cogitationem alterius percipere, de qua sequitur; et ex repraesentatione `decem filiorum Jacobi', qui hic sunt `nos', quod sint illa Ecclesiae quae in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512. Quod `interrogare' sit {1}cogitationem alterius percipere, est causa quia in caelo est communicatio omnium cogitationum usque adeo ut nullus opus habeat alterum interrogare quid cogitat; inde est quod `interrogare' significet alterius cogitationem percipere; quale enim in terra, in sensu interno est quale in caelo. @1 cogitationum I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church