5594. Vers. 6-I0. Et dixit Israel, Quare male fecistis mihi, ad indicandum viro an adhuc vobis frater? Et dixerunt, Interrogando interrogavit vir ad nos, et ad nativitatem nostram, dicendo, An adhuc pater vester vivit? an sit vobis frater? et indicavimus ei juxta os verborum illorum; an sciendo scivimus quod diceret, Descendere facite fratrem vestrum? Et dixit Jehudah ad Israelem patrem suum, Mitte puerum mecum, et surgemus, et ibimus, et vivemus, et non moriemur, etiam nos, etiam tu, etiam infantes nostri. Ego spondebo pro illo, e manu mea quaeres illum, nisi adduxero illum ad te, et statuero illum coram te, et peccabo tibi omnibus diebus. Quia ni forte tardaverimus, quod nunc reversi fuerimus his duabus vicibus. `Et dixit Israel' significat perceptionem ex bono spirituali: `Quare male fecistis mihi, ad indicandum viro, an adhuc {1} frater?' significat quod separarent a se {2}verum boni, ad conjungendum illud spirituali ab interno: `et dixerunt, Interrogando interrogavit vir ad nos' significat quod clare perciperet quae in naturali: `et ad nativitatem nostram' significat de veris fidei ibi: `dicendo, An adhuc pater vester vivit?' significat et de bono spirituali a quo illa: `an sit (x)vobis frater?' significat de interiore vero: `et indicavimus ei juxta os verborum illorum' significat quod apperciperet illa congrue: `an sciendo scivimus quod diceret, Descendere facite fratrem vestrum?' significat quod non credidimus quod vellet ut ipsi conjungeretur verum boni: `et dixit Jehudah ad Israelem patrem suum' significat perceptionem a bono Ecclesiae de illis: `Mitte puerum mecum' significat ut adjungeretur ei: `et surgemus, et ibimus, et vivemus, et non moriemur' significat vitam spiritualem secundum gradus: `etiam nos' significat externum Ecclesiae: `etiam tu' significat internum ejus: `etiam infantes nostri' significat quae adhuc interius: `{3}et' spondebo pro illo' significat quod adjungetur interea sibi: `e manu mea quaeres illum' significat quod non avelletur quantum in {4}sua potentia: `nisi adduxero illum ad te, et statuero illum coram te' significat nisi prorsus restitueretur Ecclesiae: `et peccabo tibi omnibus diebus' significat quod non bonum Ecclesiae erit amplius: `quia ni forte tardaverimus' significat immorationem in statu dubitationis: `quod nunc reversi fuerimus his duabus vicibus' significat quod vita spiritualis exterior et interior. @1 A I o vobis here and 5596; cp. above.$ @2 bonum veri I, also 5596, l. 15; but verum boni 5586 (twice), 5594, l. 22, 5596 (twice), and 5600.$ @3 thus A I here and 5609; cp.above.$ @4 ejus I, d ejus i sua A, see n. 5610.$