Arcana Coelestia (Potts) n. 5584

Previous Number Next Number See English 

5584. `Dicendo, Contestando contestatus in nos vir': quod significet quod illis aversum spirituale ab interno, constat ex significatione `contestando contestari' quod sit {1}aversus esse, nam contestatus est quod `non viderent facies illius nisi frater eorum esset cum illis'; haec contestatio est {2}aversionis, nam per `non videre facies ejus' significatur quod nulla commiseratio, de qua mox sequitur; et ex repraesentatione `Josephi' quod sit Divinum Spirituale, seu quod idem, verum a Divino, de qua n. 3969, qui hic quia `vir' dicitur, est spirituale seu verum influens ab interno. @1 aversum$ @2 contestatio nullius commiserationis, proinde aversionis si non cum illis frater$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church