5580. `Quam adduxerunt ex Aegypto': quod significet quae ex scientificis, constat ex significatione `Aegypti' quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462; quod ex illis, significatur per quod `adduxerint inde'; per `Aegyptum' in bono sensu significantur scientifica quae sunt Ecclesiae, nempe quae inserviunt formae Ecclesiae, videatur n. 4749, 4964, 4966; per talia introducitur homo in vera Ecclesiae sicut per atrium in domum; [2]sunt enim illa scientifica quae primum incurrunt in sensus, et sic aperiunt viam ad interiora, nam notum est quod sensualia externa primum apud hominem aperiantur et dein {1}sensualia interiora, et denique intellectualia, et cum aperta sunt intellectualia, quod haec repraesententur in illis ut capi queant; causa est quia intellectualia ex sensualibus exsurgunt per modum {2}extractionis, sunt enim intellectualia conclusiones quae, cum factae, separantur et sublimius vadunt; haec operatur influxus spiritualium, qui per caelum a Domino; ex his patet quomodo se habet cum veris, quod ex scientificis. @1 sensuali I$ @2 quasi extractionis inde$