5578. `Et factum': quod significet novum, constat ex significatione `fuit' et `factum' quod involvat statum novum, de qua n. 4979, 4987, 4999, 5074, 5466; in lingua originali antiquitus non distinguebantur sensus per signa, sed textus fuit continuus ad imitamen loquelae caelestis, sed loco signorum istorum {1}fuit `Et', et quoque `fuit' {2}vel `factum'; inde est quod haec toties occurrant, et quod `fuit' seu `factum' significet novum. @1 fuerunt$ @2 seu$