5563. In cranio sentiuntur aliquoties dolores, nunc in una parte nunc in altera, et appercipiuntur quasi nuclei ibi qui separati a reliquis ossibus, qui ita dolent; per experientiam scire datum est quod (t)talia existant (c)a falsis quae ex cupiditatibus; et quod mirabile, falsorum genera et species certa in cranio loca habent, quod etiam per plurem experientiam mihi notum factum est. Tales nuclei qui sunt indurationes, apud illos qui reformantur, franguntur et ad mollitiem rediguntur, et {1} hoc variis modis; in genere per informationes in bono et vero, per influxus veritatum acerbos, quod fit cum dolore interiore, tum per discerptiones actuales, quod fit {2} cum dolore exteriore. Falsa enim ex cupiditatibus talis naturae sunt ut indurent; sunt enim contraria veris, et vera quia determinantur secundum formam caeli, fluunt sicut sponte, libere, leniter, molliter; at falsa quia in contrarium tendunt, habent determinationes oppositas, unde fluidum, quod est formae caeli, sistitur, inde indurationes (m)Inde est quod qui in odio internecino fuerunt, ac in vindictis talis odii et ex his in falsis, crania {3}habeant prorsus indurata, et {4}quidam sicut ebena per quae nulli radii lucis, quae sunt vera, penetrant, sed prorsus reflectuntur(n). @1 sed$ @2 quae fiunt$ @3 eorum sint$ @4 quorundam$