Arcana Coelestia (Potts) n. 5561

Previous Number Next Number See English 

5561. Ostensum quam {1} parum vitae spiritualis illis inest qui ossa referunt; alii spiritus per illos loquuntur, et ipsi parum sciunt quid dicunt, sed usque loquuntur, in eo solo jucundum ponentes. In talem statum rediguntur illi qui vitam malam egerant, et tamen reliquias aliquas boni in se habuerunt reconditas; hae reliquiae faciunt illud parum vitae spiritualis, post plurium saeculorum vastationes; quid reliquiae, videatur n. 468, 530, 560, 561, 660, 1050, 1738, 1906, 2284, 5135, 5342, 5344. (m)Dictum quod illis parum vitae spiritualis sit {2}; per vitam spiritualem intelligitur illa vita quae est angelis in caelo; ad hanc vitam introducitur homo in mundo per illa quae sunt fidei et charitatis; ipsa affectio boni quod est charitatis, et affectio veri quod {3} fidei, est vita spiritualis; vita hominis absque illa est vita naturalis, mundana, corporea, terrestris, quae non est vita spiritualis si non haec in illa sit, sed est vita qualis animalibus in communi. @1 i est$ @2 insit$ @3 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church