5557. Sunt etiam spiritus per quos alii loquuntur, et ii vix intelligunt quid dicunt; ii fassi sunt, sed usque multum loquuntur. Tales fiunt illi qui in vita corporis modo blaterarunt, et nihil cogitaverunt quid dixerant, et amaverunt loqui de omnibus; dictum quod cohortes sint, et quod aliquae eorum referant membranas quae tegunt viscera corporis, aliquae cuticulas quae a sensitivo parum trahunt; sunt enim modo vires passivae, et agunt nihil ex se sed ex aliis.